- NUNDINAE
- NUNDINAEFeriae erant apud Romanos publicae, paganorum, i. e. rusticorum, quibus conveniebant, engotiis propriis vel mercibus provisuri, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Unde Sextus Pom. Nundmas, inquit, seriarum diem esse voluerunt antiqui, ut rustici convenirent mercandi vendendique causd, eumque nefastam, ne, si liceret cum populo agi, interpellarentur Nundinatores. Interim negâsse veterum quosdam, Nundinas ferias esse, idem Macrob. docet, Titum, nempe, Iulium, Modestum et Trebatium, affirmantibus contra Iuliô Caesare et Corn. Labeone, additque huius varietatis causam, apud Granium Licinianum l. 2. inveniri, his verbis: Is ait, Nundinas Iovi ferias esse, siquidem Flaminica Nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare. Sed lege Hortensiâ effectum, ut fastae essent, utri rustici, qui mundinandi causâ in Urbem veniebant, lites componerent. Nefastô enim die Praetori fari non licebat. ERgo qui ferias dicunt, a mendacio vindicantur, patrociniô vetustatis: qui contra sentiunt, aestimatu aetatis, quae legem secunta est, v???a depromunt etc. De origine Nundinarum ita rursus Macros. Nundinarum, inquit, originem quidam Populo assignant, quem communicatô regnô cum T. Tati, sacrificiis et sodalitatibus institutis, Nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus affirmat. Sed Cassius Seu. Tullium fecisse Nundinas dicit, ut in Urbem ex agris convenirent, urbenas rusticasque res ordinaturi. Geminius ait, diem Nundinarum exactis iam Regibus coepisse celebrari: quia plerique deplebe, repetitâ Servii Tulli memoriâ, parentarent ei Nundinis. Rutilius scribit, Romanos instituisse Nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nonô autem die (et hinc Nundinarum nomen) intermisso rure, ad mercatum, legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita, utque consulta frequentiore populô referrentur: quae trinundinô die proposita, a singulis atque universis facile noscebantur: unde triam mos tractus, ut legestrinundinô die promulgarentur. Eâ re etiam Candidatis usus fuit in Comitium Nundinis venire et in colle consistere, unde coram possent ab universis videri. Sed haec omnia negligentius haberi coepta et post abolita, postquam in trinundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coperunt. Verum quae de octo diebus apud Macrobium Rutilius habet, ex Dionysio Halicarnassaeo corrigenda l. 7. qui sic de Nundinis: Αἱ δὲ ἀγοραὶ Ῥωμαίοις ἐγένοντο, ὡς καὶ μέχρι τῶ καθ᾿ ἡμᾶς χρόνων, δἰ ἡμἐρας εννάτης. Ἐν δὲ ταύταις συνιόντες ἐκ τῶ ἀγρῶν οἱ δημοτικοὶ ἐις τὴν πόλιν, τάς τε ἀμειψεις ἐποιοῦντο τῶ ὠνίων, καὶ τὰς δίκας παῤ ἀλλήλων ἐλάμβανον, τάτε κοινἁ ἵσων ἦσαν κύριοι κατὰ τους νόμους, καὶ ὅσα ἡ βουλὴ ἐπιτρέψειεν ἀντοῖς, ψῆφον ἀναλαμβάνοντες ἐπεκύρουν. Τὰς δὲ μεταξὺ τῶ ἀγορῶν ἑπτὰ ἡμέρας, ἀυτουργοί τε ὄτες οἱ πολλοὶ καὶ πένητες, εν τοῖς ἀγροῖς διέτριβον, I. e. Nundinae autem Romae nonô quoque die celebrabantur, ut nunc etiam. lis Nundinis, plebs agrestis in urbem confluebat, venaliaque permutabat et iure inter se agebat, et suffragia serebat de negotiis publicis, de quibus vel leges ei permitterent arbitrium, vel Senatus ad eam referret. Septem autem intermediis diebus ruri degebat, quod magna pars ob paupertatem operarentur suis manibus. Cui adstipulatur Varro de R. R. l. 2. in princip. Viri magni, nostri Maiores, annum ita diviserunt, ut nonis mododiebus urbanas res usurparent 5 reliquis septem, ut rura colerent.Nempe ab unis Nundinis ad alteras dies tantum septem intermedil erant, primusque dies et nonus Nundinas habebant, unô factum ut Nundinae nonô quoque die celebrari dicerantur. Hinc trinas Nundinas continuas, seu Trinundinum, ut alii dicunt, quibus ad Praetorem in Comitium producebantur obatati, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur, non bene Hotomannus ad Leges XII. Tabb. aliique post eum, spatium 27. dierum fuisse dicunt, ex eo, quod Nundinae nonô quoque die Romae celebrarentur: Intra 17. enim dies tres Nundinae fieri solebant; A primis evim ad secundas septem intericiebantur dies, ab his ad tertias totidem, quibus si adicias ipsos Mundinarum dies, qui sunt tres, prodibit numerus dierum septendecim. Vide Iac. Oiselium IC. Notis in A. Gellium l. 20. c. 1. ut et infra. Idem intelligendum de trinundino seu tribus Nundinis, quibus Lex a Legislatore promulgabatur, advocatâque contione recitabatur, ut de singulis doceretur, rogareturque ut eam accipere vellet, utque proditâ die, quâ Comitia haberentur legis ferendae, ad illam diem frequem adesset, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 13. Ipsô autem Nundinarum die ferre legem non licebat, auctore Macrobiô ubi supra: sei post terrias dein Nundinas id fiebat, ut videre est, apud modo laudarum Rosin. l. 8. c. 2. etc. Sed et apud Eugippium in Vita S. Severini c. 9. voce hâc vicus den otabatur: Cuidum cum coniuge liberisquoe redernto, praecepit transvadere Danubium, ut hominem ignotum in Nundinis quaereret barbarorum, ut observavit Velserus: quod scilicet Germanis marct appellentur tum Nundinae, tum vici eiusmodi, ut Emporium Graecorum. Epulas significat, apud Ulpianum l. 69. ff. pro Socio, ubi vide Dionys. Gotofred. Decursiones militares seu Hastiludia, quae vulgo Torneamenta vocantur, notat in Decret. Eugenii II. Ponrif. Rom. c. 7. Temerariam multorum audaciam, qui ad derestabiles Nundinas ex condicto venire solens, ad ostentationem virium suarum, omnino et sub anathemate sieri prohibemus. Quod si quis ibidem mortuus fuerit, paenitentia et viaticum ibi non negetur, Ecclesiasticâ tamen careat sepulturâ. Ex quo loco patet, octavô ineunte saeculô atque adeo Ludovicô Piô imperante, obtinuisse eiusmodi Hastiludia, quod etiam ex Nithardo firmat Car. du Fresne Dissertat. 6. ad Ioinvillam, atque ulterius, Nundinarum appellatione donatas deinceps fuisse militares eiusmodi et equestres decursiones, ut et in Concilio Remensi A. C. 1131. tan. 12. apud Lambertum Arden sem p. 13. 29. Theodoricum Abbatem in Vita S. Bernardi l. 1. c. 11. Caesarium l. 7. c. 39. l. 12. c. 17. Alios. Sed et proelia et bella civilia ita appellat Bernardus Clarevallensis Abbas in Epistolis ad Sugerium Abbatem S. Dionysii Tom. 4. Histor. Franc. p. 516. Homines namque illi, qui reversi suns, maledictas illas Nundinas post festa Paschalia praesixerunt et statuerunt laxatis babenis Dominus Henricus fil. Comitis et Dominus Robertus frater Regis, ut irruant et interficiant semetipsos, apud Car. du Fresne Glossar. Quae omnia ex Nundinis originem accepêre. De quibus plura, earum inprimis inter Christianos ortu et progressu, vide in voce Feria; earundem a mercatibus differentiâ, supra voce Mercatus; nomine apud Germanos, quibus Mess, it.Messag dicuntur, voce Missa: ut et infra quaedam in voce Staepulae: it. Siliquatitum, Sponsalia, Stallanus: De die autem postridie Nundinas, tamquam infausto, vitato ab Augusto, Casaub. ad Sueton. in eo c. 92. NUNDINAE IN EUROPA CELEBRIORES. Astracanenses, in Russia extrema. Bellicadrenses, in Gallia. Campanienses, in eodem Regno olim clarissimae fuêre, vulgo les Foires de Champagne. Fuêre autem illae, la Foire de May de Provins, de S. Iean de Troyes, de S. Ayoulou S. Ernoul de Provins, de S. Remy, alias la Foire froide de Trezer de Troies; de Laguy sur Marne, et la Foire de Bar sur Aube, uti illas ex MS. Codice exhibet Car. du Fresne in Glossar. Eperienses, in Hungaria. Francofurtenses, in Germania, quae Francofurti ad Moenum binis quotannia vicibus habentur. S. Germani, a S. Germain, in Gallia. Iaroslavienses, in Polonia. Lipsienses, in Misnia, ter quotannis haberi solitae. Lugdunen ses in Gallia. de Medina del Campo et Medina de Rio secco, in Hispania. Naumburgenses, in Germania. Placentinae,in Italia. Vercellenses in Italia. Zurzacenses, Zurzaciseu in Foro Tiberii haberi solitae, bis quotannis in Helvetia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.